Feb. 12, 2016
Oratione, quam parlamentum inaugurando (3.2.2016) habuit, praesidens Finniae Sauli Niinistö inter alia immigrationem tractavit. Monuit fluctum hominum, qui in Europam fieret, magnopere esse migrationem, qua non praesens periculum sed aliud fugeretur. “Is, qui vocabulum asyli dicere scit, in Europam admittitur et hoc vocabulo illi ius limitem transeundi datur .… Europa immigrationem immoderatam diu sustinere non valebit. … Dum bonum petitur, fit, ut omnibus malum afferatur… Qui sunt in periculo aut persecutionem patiuntur, illi nobis sunt adiuvandi. Eos autem adiuvare nunc non possumus, qui meliora quaerunt et vitam praesentem aut futuram in patria difficilem iudicant.” Maior pars Finnorum recognitioni immigrantium favet Ex demoscopia recenti apparuit plerisque Finnis placere, ut recognitiones in limitibus patriae susciperentur. Duodesexaginta centesimae (58%) civium recognitiones comprobant, una et triginta centesimae (31%) nolunt, undecim centesimae (11%) sententiam non dicunt. Propter crisim immigrationis fieri poterit, ut Finnia, sicut iam Suecia et Dania fecerunt, primo vere recognitiones suscipiat. Papa Franciscus et patriarcha Kyrillos conveniunt Anno millesimo quinquagesimo quarto (1054) in synodo Nicaeensi magnum schisma inter ecclesiam orthodoxam et catholicam ortum est. Constituendum erat de verbis confessionis fidei et disputabatur de Spiritu Sancto, unde ortus esset. Delegati ecclesiae occidentalis asseverabant Spiritum sanctum “ex Patre filioque” procedere, orientales autem vocabulum “filioque” non probabant. Tanta erat discordia, ut ecclesiae catholica et orthodoxa altera alteram excommunicarent. Excommunicatio non ante est revocata quam anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto (1965). Inter schisma papa catholicorum et patriarcha orthodoxorum numquam convenerunt. Hodie (12.2.) autem ecclesiarum moderatores primum post synodum Nicaeensem coram colloquuntur. Papa Franciscus et patriarcha Kyrillos (Kirill) in aeriportu Havannae conveniunt. Papa ibi descendit in Mexicum iter faciens, patriarcha autem his diebus Cubam visitat. Disserunt de condicione rerum hodierna, cum Christiani in multis terris persecutionem patiuntur. Propositum est, ut sententiae communi ad relationes ecclesiarum meliorandas subscribant. Magna pars Africae siccitate laborat Siccitas exceptionalis Africam septentrionalem, orientalem meridionalemque temptat. Complures hominum miliones domicilia relinquere et meliores condiciones vitae alibi quaerere coguntur. Pessima est siccitas in Zimbabuia, ubi quarta pars incolarum sive duo miliones et dimidium celeri auxilio cibario egent. Corruptio magistratuum et regimen ineptum rem gravant. Similiter se habent Malawium, Zambia, Mozambicum, ubi fluminibus siccatis armenta siti moriuntur. In Aethiopia et Somalia siccitas peior esse dicitur quam ineunte decennio nono saeculi proximi, cum complura centena milia hominum siccitate perierunt. Etiam in ora Maris Mediterranei, in Marokio, Algeria Tunesiaque, pluviae fuerunt minimae. (Tuomo Pekkanen)