Nuntii Latini

Rerum in Syria condicio

March 2, 2018

Praesidens Vladimir Putin, decreto Consilii securitatis Nationum Unitarum oboediens, copiis Russis in Syria bellantibus ignistitium imperavit: pugnae singulis diebus ad quinas horas intermitterentur, ut cives e regione Damasci borbardationibus vexata effugere possent et iis remedia et auxilium humanitarium suppeditarentur. Milites tamen regiminis Syriae ignistitio neglecto impetus cruentos in illa loca facere perrexerunt. (Reijo Pitkäranta) Quid Poloni fecerint Tribunal Unionis Europaeae iudicavit Polonos leges de qualitate aeris violavisse. Iussit eos sine mora edictis obsequi incipere; aliter illos pecunia multatum iri. Iam complures annos modos emissionum particularum venenosarum excedunt, ut e sententia apparet. E Sede circumiectali Europaea dicitur quinquaginta milia hominum in Polonia quotannis propter pollutiones aerias praemature mori. (Satu Tuominen) Europa frigoribus alget Hac septimana tota fere Europa frigoribus arcticis ex Sibiria diffusis laborat. Vis eorum tanta fuit, ut etiam Romae nives caderent, quam ob rem plurimae scholae clausae sunt et commeatus publicus in magnas difficultates vocatus est. Neque Romani post annum bis millesimum duodecimum (2012) hiemem tam asperam experti sunt. (Reijo Pitkäranta) Antidepressiva utilia Rerum periti diu litigabant, utrum remedia antidepressiva ad mentem sanandam adiuvarent, necne. Ex amplissima investigatione internationali nuper divulgata patet ea re vera illi morbo avertendo conferre. Quantam autem vim in diversis casibus habeant et quales effectus secundarios secum ferant, e qualitate singulorum medicamentorum pendere videtur. (Reijo Pitkäranta) Turku Pompeii Finlandiae Aboae sive in urbe Turku, quod olim caput Finlandiae erat, ruinae urbis mediaevalis in lucem venerunt. Reficiebatur palaestra Scholae cathedralis Aboënsis, cum sub pavimento partes viae stratae veteris et constructiones duarum domuum apparuerunt. Huc accesserunt fornices cellarum et fragmenta quaedam vasorum. Sunt iam, qui dicant Aböenses suos proprios Pompeios habere. (Reijo Pitkäranta) Finis Olympiorum hiemalium Die Dominico (25.2.) Olympiis hiemalibus in urbe PyeongChang habitis finis impositus est. Longe optimo successu certaverunt athletae Norvegiae: hi enim sibi omnino undequadraginta nomismata conciliaverunt, in iis quattuordecim aurea. Secundum locum obtinuit Germania uno et triginta nomismatis acceptis. (Reijo Pitkäranta) Iivo Niskanen Olympionices Athletae Finlandenses in Olympiis hiemalibus rem bene gesserunt, si respicis eos sex nomismata domum reportavisse. In cursu campestri quinquaginta chiliometrorum, quod certamen regium dicitur, Iivo Niskanen cum ingenti suorum gaudio Olympionices evasit. In scridatione autem feminarum Krista Pärmäkoski tribus nomismatis potita est, e quibus unum argenteum erat, duo aenea. (Reijo Pitkäranta)

Podparadise.com neither hosts nor alters podcast files. All content © its respective owners.