Aug. 17, 2018
Die Martis (14.8.) in Italia calamitas gravissima accidit, cum pons in via autocinetica prope urbem Genuam factus ex inopinato collapsus est.Pons ille in altitudine quadraginta quinque metrorum situs maximam partem in orbitas subiacentes ruinas fecit. Qua clade saltem duodequadraginta homines mortui et complures vulnerati sunt, ut nuntiavit Matteo Salvini, minister a rebus domesticis. (Reijo Pitkäranta) Tempus lugendi Italiae Italiae tempus lugendi biduanum indictum est propter pontem viarium apud Genuam delapsum. Rerum periti censent debilitatem structurae pontis in causa esse, cur strages facta sit. Constat illum pontem, quem calamitate accidente viginti fere vehicula transibant, annis sexagesimis saeculi praeteriti aedificatum esse, sed abhinc duos annos refectum. (Reijo Pitkäranta) Kim et Moon convenient Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et Moon Jae-in, praesidens Coreae Meridianae, mense Septembri summum conventum Pyongyangae, in capite Coreae Septentrionalis, habebunt. Cum mense Aprili convenerunt, constituerunt, ut conventus novus autumno pararetur. Quas res inter se acturi sint, nondum constat, sed creditur eos saltem de armis nuclearibus collocuturos esse. (Satu Tuominen) Reclamationes Romaniae Bucarestiis, in capite Romaniae, multa milia civium corruptioni publicae reclamitaverunt. Multitudo in mediam urbem congregata magna voce flagitavit, ut regimen civitatis munus deponeret et in terra nova comitia parlamentaria instituerentur. Custodes publici adversus homines tumultuantes iaculatra aquatica et gasum lacrimogenum adhibuerunt, quo facto multi eorum in nosocomium deportati sunt. (Reijo Pitkäranta) Vindobona urbs victrix Vindobona, caput Austriae, urbs in orbe terrarum habitatu omnium commodissima est, si comparationi internationali nuper factae fides habetur. Melburnum, quod per multos annos primum locum tebebat, secundas tulit. Osaka, urbs Iaponiensium, in hoc certamine tertia evasit. Urbs Helsinki autem in optimis decem non numeratur. (Reijo Pitkäranta) De proventu bacarum Proventus bacarum in silvis nostris hac aestate modestior, quam fieri solet, esse videtur. In causa sunt siccitates longae et aestus fervidi, quibus tota natura laboravit. Haec inopia imprimis ad rubum chamaemorum pertinet, cuius copia miserrima describitur. Paulo prosperius successerunt myrtillus et vitis idaea, quorum bacae tamen solito minores sunt. (Reijo Pitkäranta) Certamina Berolinensia Die Dominico (12.8.) certamina Europaea athleticae generalis, quae Berolini septem diebus habita sunt, ad finem venerunt. Omnium optime contenderunt Britanni, cum sibi duodeviginti nomismata conciliaverunt. Minus prospere athletae Finni succedebant, quippe qui tam adverso Marte certarent, ut ne unum quidem nomisma domum reportarent. (Reijo Pitkäranta)